audierunt autem hostes Iudae et Beniamin quia filii
captivitatis aedificarent templum Domino Deo Israhel
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt
eis aedificemus vobiscum quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum
ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui
adduxit nos huc
et dixit eis Zorobabel et Iosue et reliqui principes patrum
Israhel non est vobis et nobis ut aedificemus domum Deo nostro
sed nos ipsi soli aedificabimus Domino Deo nostro sicut
praecepit nobis rex Cyrus rex Persarum
factum est igitur ut populus terrae inpediret manus populi
Iudae et turbaret eos in aedificando
conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent
consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad
regnum Darii regis Persarum
in regno autem Asueri principio regni eius scripserunt
accusationem adversum habitatores Iudae et Hierusalem
et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et
Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen
regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace
et legebatur sermone syro
Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de
Hierusalem Artarxersi regi huiuscemodi
Reum Beelteem et Samsai scriba et reliqui consiliatores
eorum Dinei et Apharsathei Terphalei Apharsei Erchuei Babylonii
Susannechei Deaei Aelamitae
et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et
gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in
reliquis regionibus trans Flumen in pace
hoc est exemplar epistulae quam miserunt ad eum Artarxersi
regi servi tui viri qui sunt trans Fluvium salutem dicunt
notum sit regi quia Iudaei qui ascenderunt a te ad nos
venerunt in Hierusalem civitatem rebellem et pessimam quam
aedificant extruentes muros eius et parietes conponentes
nunc igitur notum sit regi quia si civitas illa aedificata
fuerit et muri eius instaurati tributum et vectigal et annuos
reditus non dabunt et usque ad reges haec noxa perveniet
nos ergo memores salis quod in palatio comedimus et quia
laesiones regis videre nefas ducimus idcirco misimus et
nuntiavimus regi
ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et
invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa
urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella
concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa
destructa est
nuntiamus nos regi quoniam si civitas illa aedificata
fuerit et muri ipsius instaurati possessionem trans Fluvium non
habebis
verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad
reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariae et
ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem
accusationem quam misistis ad nos manifeste lecta est coram
me
et a me praeceptum est et recensuerunt inveneruntque
quoniam civitas illa a diebus antiquis adversum reges rebellat
et seditiones et proelia concitantur in ea
nam et reges fortissimi fuerunt in Hierusalem qui et
dominati sunt omni regioni quae trans Fluvium est tributum
quoque et vectigal et reditus accipiebant
nunc ergo audite sententiam ut prohibeatis viros illos et
urbs illa non aedificetur donec si forte a me iussum fuerit
videte ne neglegenter hoc impleatis et paulatim crescat
malum contra reges
itaque exemplum edicti Artarxersis regis lectum est coram
Reum et Samsai scriba et consiliariis eorum et abierunt festini
in Hierusalem ad Iudaeos et prohibuerunt eos in brachio et
robore
tunc intermissum est opus domus Dei in Hierusalem et non
fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum